Ad

Ads keep TypeGG alive and support the team.
Please enable ads or subscribe to
Subscribe
In Verrem by Ciceron
In Verrem by Ciceron
In Verrem
by Ciceron
Illud est capitale, illud formidolosum, illud optimo cuique metuendum, quod iste, ex hoc iudicio si aliqua vi se eripuerit, in iudicibus sit necesse est, sententiam de capite civis Romani ferat, sit in eius exercitu signifer qui imperium iudiciorum tenere vult. Hoc populos Romanus recusat, hoc ferre non potest; clamat permittitque vobis ut, si istis hominibus delectemini, si ex eo genere splendorem ordini atque ornamentum curiae constituere velitis, habeatis sane istum vobiscum senatorem, etiam de vobis iudicem, si vultis, habeatis; de se homines, si qui extra istum ordinem sunt, quibus ne reiciendi quidem amplius quam trium iudicum praeclarae leges Corneliae faciunt potestatem, hunc hominem tam crudelem, tam sceleratum, tam nefarium nolunt iudicare.🏁
Submitted by laimargue - 06/01/2026
Book Literature Latin 7.03 Unranked

Global Leaderboard

# Player Time Duration Accuracy WPM pp
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10